Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.32.1 Cic. Fam. 10.32.5 (English) >>Cic. Fam. 10.33.1

10.32.4 sed de illo plura coram nunc, quod praestat, quid me velitis facere constituite. tris legiones firmas habeo, quarum unam, xxviii, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset, denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam finem aut modum futurum putabit ?) incitatissimam is retinui aegre me hercules, nec retinuissem si uno loco habuissem, utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. reliquas quoque legiones non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. nec vero minus Lepidus ursit me et suis et Antoni litteris ut legionem xxx mitterem sibi. 10.32.5 itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei p. esse atque ita credere, quodcumque imperassetis, facturum fuisse, si quod iussistis feci. nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae provinciae nusquam excessi, militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites decedentis nactus sum, supplicio adfeci. quarum rerum fructum satis magnum re p. salva tulisse me putabo ; sed res p. si me satis novisset et maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset epistulam, quam Balbo, cum etiam nunc in provincia esset, scripsi, legendam tibi misi ; etiam praetextam si voles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. vi Idus Iun. Corduba.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.32.1 Cic. Fam. 10.32.5 (English) >>Cic. Fam. 10.33.1

Powered by PhiloLogic